Iovivat

Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!

Hoc est amoris poculum,

doloris est antidotum.

Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!


Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!

Dum nihil est in poculo,

iam repleatur denuo.

Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!


Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!

Nos iungit amicitia,

et vinum praebet gaudia.

Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!


Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!

Est vita nostra brevior,

et mors amara longior.

Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!


Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!

Osores nostri pereant,

amici semper floreant.

Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!


Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!

Iam tota Academia,

nobiscum amet gaudia.

Io Vivat! Io vivat

Nostrorum sanitas!